SALTUARIUS

SALTUARIUS
SALTUARIUS
cuius mentio l. 60. §. 3. ff. de Legat. 4. servus erat, apud Romanos, qui universum tuebatur fundum, fructus conservabat, fines custodiebat; Graece Α᾿γροφύλαξ. Cuiusmodi munere functus est Asaph, custos saltus Regis apud Nehemiam c. 2. v. 8. et Tirrhuis ille, apud Virg. Aen. l. 7. v. 485.
------ Tyrrheusque Pater, cui regia parent
Armenta et late custodia credita campi.
Ubi notat Servius, describi Magistrum pecoris et Saltuarium. Meminit eiusdem l. 16. §. 1. ff. de usu et habitat. Dominus proprietatis etiam invitô usufructuariô, vel usuariô, fundum, vel aedes per Saltuarium, vel Insularium custodire potest: Interest enim fines praedii tueri. Constabat autem Saltus quatuor centuriis, vel quinque, Sic. Flaccô teste; et fuit fundi pars, ex Aelio Gallo, apud Festum et Varronem de L. L. l. 4. in qua silvae erant ac pastiones; et harum causâ casae quoque, ubi dominus habitaret. Vide Laur. Pignorium, qui nomen etiam hodie Italiae rusticos retinere docet, Comm. de Servis sub fin. Porro alios hibernos, alios aestivos fuisse, discimus ex l. 3. §. 11. ff. de acquirend. pos. et leg. 67. ff. de leg. 3. Aestivos definit Ulpianus, quibus interdum etiam hieme, plerumque autem aestate utimur, apud Tit. Popmam de operis Servorum. Hinc recentioribus Saltuum praefecti, paulo diversô a veteri significatu, dicuntur in Principum Regumqueve aulis, qui rei Venatoriae praesunt: quemadmodum in Annal. Pomeran. Ducum legimus, Barnimo III. et IV. a Carolo IV. Imperatore Venatorum Imperii seu Magnorum Saltibus Praefectorum dignitatem, collatam fuisse: Similiter, primos Hannoniae Comites ex Magnis Saltuum Praefectis, in Comitum dignitatem, a Galliae Regibus fuisse evectos, alibi. Istiusmodi Saltum Normanni Forestam; Saxones, qui ante eos Angliam occupavêre, Saltum cervinum, item Stabulum damarum appellare consueverunt. Vide in voce Foresta, it Foreste Dominicum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Saltuarius — Saltuarius …   Wikipédia en Français

  • Saltuarius — Saltuarius …   Wikipédia en Français

  • Saltuarius — Taxobox name = Saltuarius image caption = Saltuarius swaini in Myall Lakes National Park. regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Reptilia ordo = Squamata familia = Gekkonidae subfamilia = Diplodactylinae genus = Saltuarius Saltuarius is a… …   Wikipedia

  • Saltuarius salebrosus — Saltuarius salebrosus …   Wikipédia en Français

  • Saltuarius swaini — Saltuarius swaini …   Wikipédia en Français

  • Saltuarius wyberba — Saltuarius wyberba …   Wikipédia en Français

  • Saltuarius cornutus — Saltuarius cornutus …   Wikipédia en Français

  • Saltuarius occultus — Saltuarius occultus …   Wikipédia en Français

  • Saltuarius salebrosus — Saltuarius salebrosus …   Wikipédia en Français

  • Saltuarius swaini — Saltuarius swaini …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”